In Nomine Sanctae  & Individuae Trinitatis .
Rogerius Divina favente Clementia Rex Siciliae,
Ducatus Apuliae & Principatus Capuae.

 Novere gentes, & populi per mundi climita constituti per quot, & quantos sudores
             bellicosa quantoque vita discrimine Pradecessores, & Progenitores nostri pia recordationis
      et beata memoria Robertus Guiscardus Patruus noster, Rogerius Comes Pater noster,
  & caeteri Patrui nostry atque consanguinei, ab inimicis Fidei Christiana Saracenis
      mėserabiliter occupatos universos fines Sicilia, Calabria, Apulia, & Longobardia suo
dominatui subjugarunt.
Quibus omnipotentis Dei inaestimabilis benignitas misericorditer cooperata
y
nobis misericordius, longeque copiosius gratiam fuam ampliavit.
          Non folum eam, qua Patri nostro contigli acquisitionem, veruni etiam omnium eorum
labores, & parta nostra ditionis subjecit , & potestati.
 Sacrosanta igitur Matris nostra Romana Ecclesia authoritate , & Archiepiscoporum,
        Episcoporum , Abbatum , Principum,  Comitum , Procerum, Cleri Regni nostri, & totius
                 Populi communi concilio , Regnum, quod multis jam evolutis temporibus dissolutum erat,
          benignitate Redemptoris, diebus nostris rediit in jėatum prijjėinum , & formam Regni integrar,
                           & perfectam honorificentius decoratam, & magnifici fublimatam.
   Aspirante itaque nobis septiformi Salvatoris grata ad honorem Dei , cuius misericordia
nostra prosperantur in melius , & Beata Virginis Maria , omniumque Sanctorum,
             titulo B. Petri Apostolorum Principis intra nostrum Regale Palatium, quod est in Urbe Panormi ,
  ECCLESIAM  
 summa cum devotione
 FABRICARI FECIMUS ,
         ITA QUIDEM,UT NULLI PERSONA  LICEAT  NE A SJBI AL1QUID VINDICARE,
NISI PER NOS, AUT EOS, QUI NOBIS IN REGNO SUCCEDENT
.
       Nos autem pro salute animarum pradecessorum nostrorum Roberti Guiscardi, & Rogerii
          Comitis Patris nostri , & Matris nostra Adelasia, & Alvira Regina uxoris nostra, & filiorum
           nostrorum , & omnium parentum nostrorum , et eorum omnium , qui in acquisitione Sicilia
  studium impendere , pro nostrorum etiam remedio peccatorum, eorumque omnium ,
 qui praedictam Ecclesiam juverint, & dignitatem ejus custodierint in nomine dotis in
         praesenti damus ei pro Caemeterio Ecclesiam Sancti Georgii novam , hoc tenore, ut nulli
     liceat persona aliquid de bonis ejufdem Ecclesia subtrahere, aut auferre.
     Otta, autem ibidem praebendas conftituimus : duas earum in redditibus septingentorum
          tarenorum ad granum unum , cum vineis, & domibus suis, & terris, sicut divisum est in alio
  Privilegio, singulis annis singulos harum duarum accipere frumenti modios fexaginta et
               totidem hordei : & singulas itidem harum duarum praebendarum septingentos tarenos accipere .
          Item quatuor alias praebendas in redditibus quingentorum tarenorum cum vineis, & domibus
              suės et terris, sicut divisum est in alio Privilegio , & Jėngulis annis frumenti modios quadraginta,
& totidem hordei per singulas .
              DUAS ETIAM ALIAS, QUM CUM SINT HUJUS ECCLESIA ORDINATA, TAMEN SUNT
            IN CAPELLA REGINA
, bona memoria  ALVIRAL , in redditibus ducentorum tarenorum ad
         granum unum, cum domibus, & vineis, sicut. divisum est in alio Privilegio, & singulis annis
frumenti modios viginti duos cuique.
           In Ecclesia vero confessėonaria pro personis ibidem servientibus ducentos , & quinquaginta
tarenos, & frumenti modios viginti fex .
    Et constituimus ut redditus omnium tarenorum de molendinis urbis Panormi proveniat,
      medietas in Nativitate Domini, & alia medietas in Pasqua victualia vero Thermis in mense
           Augusti .Si qua vero personarum, cui praedicti redditus sunt statuti, decesserint, praebenda
       victualia tam pro Vicario, quam pro cultu vinea & domus utentibus interim conserventur .
             Si quid erit residuum Christi pauperibus erogetur. Tareni vero prabenda in manu Regis sunt ,
 ut aut usibus Ecclesia applicentur, ita res exigat, aut pauperibus Chrisli distribuantur.
             Hoc autem dispositum, & constitutum e si prosa ut e pradecessorum nostrorum, &
peccatorum nostrorum , haeredumque nostrorum remedio.
              Filiis nostris committimus, & commendamus , ut sicut ipsius Dei, & nostram benedictionem &
         gratiam promerere desiderant, sic quisque pro sua persona diligentissime studeat custodire.
           Si qua vero persona de Regno nostro huic nostro Privilegio contraire tentaverit pro qualitate
       commissi , tanquam sacrilegus & Regia Maiestatis res plaena condigna subjaceat quod et
          persona de Regno non fuerit , qua nostra sancita violare praesumpserit, Anathematis gladio
          fodiatur, & Omnipotentis Dei Patris, & Filii & Spiritus Sancti tramsentiat sempiternam, nisi
resipuerit , & congrua satisfactione correxerit. Amen . Amen. Amen.

Datum Panormi per manum Roberti Cancellarii die Dedicationis Ecclefiae ,
quarto Kalendas Maii, indittionis tertia , Incarnationis Dominici ann. MCXL.
Regni vero Excellentissimi Regis Rogerii anno decimo .

Et totum superius apertissime declaratum, sigillari & insigniri
fecimus Chryfobullo Regali nostro.