R
OGERIO
                             Dei Gratia Sicilia & Italia Regi Serenissimo                                    
atque Invittissimo Domino suo Reverendissimo
suisque Haeredibus

Petrus eadem Gratia Panormitana Sedis Archiepiscopus
cum generali ejusdem Ecclesia Capituli  assensu in perpetuum

ILLI non immerito per RECOMPENSATIONEM debitores efficimur
a quo honorifýcentiam ac benevolentiam  assidua largitione Ecclesia Panormitana
recipere cognoscitur.
Ea propter Rex benignissime Vestris postulationibus devotius annuentes
Capellam vestram in honorem S. Petri Apostolorum Principis
infra Castellum Superius Panormitanum fundatam exaltare &

PAROCHIALI DIGNIT└TE  
IRREFRAGABILITER
munire decernimus;
praesertim cum
 JAM ditta Cappella
tam
CANONICALI HONORE
quam & reliquis beneficis per Vestrae Majestatis
munificentiam decorata regaliter resplendeat.
Nos igitur voluntati vestrae sincere providentes Canonicorum nostrorum
& Capituli
COMMUNI ASSENSU concedimus,
& prasentis Privilegii authoritate firmamus
fupranominatae Capellae vestrae Ecclesiam S. Andreae
qua sita est juxta murum Panormi cum Cemeterio sufficienti habendam illi,
& possidendam. &
EJUSDEM CAPELLAE CANONICIS per hujus traditionis paginam
JURE PERPETUO
adiicimus quoque et in Parochiam
totum Castellum Panormitanum cum universo Regali Palatio
& omnibus in eo degentibus Capellanis Clericis omnibus Capellae
& servientibus Castelli cum domesticis suis.
Si qua igitur in posterum magna, humilisve persona huius nostrae Concessionis
paginam violare tentaverit, a Sancta Matris Ecclesiae gremio se sentiat alienam.
Ad huius autem nostrae concessionis indicium,
sigillo nostro insigniri & subscriptis testi bus roborari praecipimus.


Facto Panormi Anno Dominicae Incarnationis 1132.

ćEgo PETRUS Dei gratia Panormitanus qui fupra
ć Ego Henricus Panor.
Archidiaconus ss
ćEgo Joannes Cantor ss
ćE go Hubertus Canonicus ss
ćEgo VV Panormitanus Canon ss
ćEgo Robertus Canonicus ss
ćEgo Fulcous ss
ćEgo Alebertus Presbyter ss
ćEgo ůů..lem fubfcribo ss
ćEgo Rogerius Canonicus ss
ćEgo Arnulphus Canonicus ss
ćEgo Simon Canonicus ss
ćEgo Joannes Ravem Canonicus ss
ćEgo Stephanus Canonicus ss
ćEgo Henricus Canonicus ss
ćEgo Tbomas Canonicus SS
ćEgo Tiberius Canonicus ss
ćEgo Petrus Canonicus ss
ćEgo Guarinus Magister Capellanus Cancellarius
.